monumenta.ch > Plinius > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 61
{XXXII} nec hoc ergo fieri convenit sine crebro salis gustu. utuntur et caeno fontium ipsorum utiliter, sed ita, si inlitum sole inarescat. nec vero omnes, quae sint calidae, medicatas esse credendum, sicut in Segesta Siciliae, Larisa Troade, Magnesia, Melo, Lipara. nec decolor species aeris argentive, ut multi existimavere, medicaminum argumentum est, quando nihil eorum in Patavinis fontibus, ne odoris quidem differentia aliqua deprehenditur.